- NESTORIUS
- NESTORIUSGermaniciensis, ad gubernationem Ecclesiae Constantinop. A. C. 428. Antiochiâ accersitus est, post Synesium: homo naturâ eloquens, insigni Oratione ad Imperatorem habitâ, da mihi terram, inquit, ab haereticis purgatam, vicissim tibi caelum dabo: Iuva me, in extirpandis illis, et ego tibi contra Persas praesto ero. Magnum proin zelum contra haereticos prae se tulit initiô, sed mox fucus patuit. Αὐτοδίδακτος enim et arrogans, defendit Anastasium Presbyterum; qui docuerat, B. Virginem Mariam non esse appellandam Θεοτόκον, i.e. Deiparam, vel Dei genetricem: statuitque non solum duas naturas, sed et duas personas in Christo esse, proin Mariam non posse appellari, nisi Χριςοτόκον, materin Christi, qui Verbo uniri meruerit per inhabitationem Verbi in humanitate, tamquam in templo, cui moraliter unitum sit, mysteriô sic Incarnationis negatô, operibus theandricis abolitis et meritô infiniti pretii sublatô. Hinc et addidit, Iudaeos non crucifixisse Deum. Ad errores hos disseminandos, Diodorô Exepiscopô Martianopolitanô usus, libris quoque in Aegyptum ultro citroque missis illos propagatum ivit: quibus Cyrillus varia opera ad Theodosium Iuniorem et Pulcheriam Eudoxiamque sorores illius missa, opposuit, XII. in eum Anathematismis conditis. Quod cum nondum iuvaret, contra eum convocata est Synodus a Theodosio Iuniore in urbem Ephesum, A. C. 431. In ea Synodo praesedit Cyrillus Alexandrinus, damnatusque fuit Nestorius, qui aliquot annis post in exilio, in urbe Aegypti Oasi vixit, quâ a Blemmyis destructâ, hinc inde vagus tandem tabe consumptus est, Histor. Trip. l. 12. c. 4. et 5. Cassian. de Incarn. Cyrill. contr. Nestor. Socr. l. 7. Evagr. l. 1. Baron. A. C. 428. n. 29. 30. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.